- PHYLARCHI
- PHYLARCHIGraeca vox Duces optionum notat, i. e. eorum, qui foederatis auxilia ferunt. Sic Iulianus, Novell. 102 Φύλαρχον interpretatur, Saracenorum Ducem, quos ex foederatis fuisse constat: Procopius, de Bello Pers. l. 1. Οὐδεὶς δὲ οὔτε Ῥωμαίων ςτρατιωτῶν ἄρχων, οὓς Δούκας καλοῦσιν, οὐδὲ Σαρακηνῶν τῶ Ῥωμαίοις ενσπόνδων, οἳ Φύλαρχοι ἐπικαλοῦνται. Nemo eorum, neque qui Romanis militibus praesunt, Duces appellati: neque Saracenorum, Romanisfoederatorum, quos Phylarchos vocitant. Ubi Volaterranus perperam legit χιλίαρχοι. Idem paulo post: Καὶ αὐτὸν Βασιλεὺς Φύλαρχον τῶ εν Παλαιςτήνῃ κατέςτησε. Atque ipsum Imperator Phylarchum Saracenorum, qui in Palaestina, constituit. Sic Theod. Anagnostes, l. 2. Ἀλαμουνδάρου τοῦ Φυλάρχου Σαρακηνῶν, Alamundari Phylarchi Saracenorum. Hôc nomine itaque peculiariter Saracenorum, Romanis militantium, Duces insigniti sunt, eo quod εἰς φυλὰς, seu Tribus divisi essent XII. ut apud eundem Procopium videre est, l. cit. c. 17. 19. 20. Hinc Iulianus Antecessor, Constitut. 95. Neque Phylarchum, i. e. Saracenorum Ducem. Et Marcellinus Comes Quindecim milia Saracenorum ab Alamundaro, cum Chabo et Hesido Phylarchis, limites Euphratesiae ingressi sunt. Vide Henr. Vales. ad Ammian. l. 24. Fabrotum, Gloss. ad Constantinum Manassen, Lexic. Iurid. Car. du Fresne Gloss. Alios. Atheniensis Φυλοβασιλεῖς dicti sunt, qui tribum moderabantur sicut Τρυτώαρχοι, qui fraternitatem, ut vidimus supra in Phratrica.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.